- BOA
- BOAaquatilis serpens, Graecis ὕδρος, cuius meminit Solin. c. 2. Calabria chelydris frequentissima et Boam gignit, quem anguem ad immensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges bubulos et quae plurimô lacte rigua bos est, eius se uberihus innectit, suctuque continuô sagmata, longo in saeculo, ita fellebri satretate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla vis queat: et postremo depopulatis animantibus regiones, quas obsederit, cogit ad vastitatem. Deniqie D. Claudiô Principe, ubi Vaticanus ager est, in alvo occisae boae spectatus est solidus infans. Hinc, quod bubuli lactis succô alatur, nomen ei datum esse, Plinius ait, l. 8. c. 14. Sed omnium serpentium id esse, ut lac avide hauriant; colubrorum inprimis, qui in pastu pedibus vaccarum circumvoluti posterioribus, lac ex uberibus ad sanguinem usque sugunt, notum est. Potius itaque er Graeco δύης vocis origo arcessitur, quod idem est ac δύης, pro quo Aeoles Boeotii dicebant βύης, unde Latini suum boa sumpsêre, sicut ex φύπηψς fecerunt popa. Δύης autem vel δύτης, κολυμβητὴς est, natator: quod serpenti huic aquatili apprime convenit. Salmas. ad Solin. p. 87. Istiusmodi Boa caerulea, ternis gyris in palum circumplicata, aurôque coronata, erumpente ex faucibus infantulô coccineô, in solo argento, Mediolanensis Ducatus δεῖγμα est, inter Insignia Hispaniae Regis: cuius originem, fabulosam sine dubio, a quodam Ottone, qui Volucem gigantem caeciderit, hôc Symbolô superbientem, ad denotandam, ab Alexandro M. originem, ut ita infans ex ore boae nasci appareat, sunt qui arcessant. Vide Chiffletium Insign. Equit. Aurei Veller. n. 374. Brianvillaeum Ieu d' Armes, Phil. Iac. Spenerum Arte Herald. Parte Spec. p. 196. §. 63. qui idem digma in scuto Duc. de Mortemar, p. 309. §. 6. et Rohaneo, p. 313. §. 11. conspici docet, per affinitates, iis illatum. Quemadmodum Chiffletius eandem tesseram, cum columna scutaria, cui anguis hic circumvolutus, apicem facit clypei Franc. Columnii Palaestinae Principis, d. l. num. 3 16. In Mediolanensi vero apice prasinus alatusque est, aurô item umbratus et coronatus. Spenerus ubi supra§. 63.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.